6.19.6'quid patrum et plebis certamen facimus, quod
ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid
cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius
adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat?
6.19.7diem dicere
ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum
est. simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex
aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium
reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli
magis quam libertati fauebunt suae.'
ch. 20
6.20.1
adprobantibus cunctis
diem Manlio dicunt. quod ubi est factum, primo commota
plebs est,
6.20.2utique postquam sordidatum reum uiderunt nec
cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem
aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios,
quod ad eum diem nunquam usu uenisset, ut in tanto discrimine
non et proximi uestem mutarent:
6.20.3Ap. Claudio in
uincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem
gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem
uirum, quod primus a patribus ad plebem defecisset.
6.20.4cum dies uenit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque
uoces et largitionem et fallax indicium pertinentia
proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo,
apud neminem auctorem inuenio;
6.20.5nec dubito haud parua
fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa sed in loco
fuerit. illud notandum uidetur, ut sciant homines quae et
quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata solum sed
inuisa etiam reddiderit: