Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.20.8 | Liv. 6.20.15 (English) | >>Liv. 6.21.7 |
6.20.12sunt qui per
duumuiros , qui de perduellione anquirerent creatos , auctores
sint damnatum . tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt locusque
idem in uno nomine et eximiae gloriae monumentum et
poenae ultimae fuit .
adiectae mortuo notae sunt : publica
una , quod , cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque
officina Monetae est , latum ad populum est ne quis patricius
in arce aut Capitolio habitaret ;
6.20.14gentilicia altera , quod gentis
Manliae decreto cautum est ne quis deinde M . Manlius
uocaretur . hunc exitum habuit uir , nisi in libera ciuitate
natus esset , memorabilis .
populum breui , postquam periculum
ab eo nullum erat , per se ipsas recordantem uirtutes
desiderium eius tenuit . pestilentia etiam breui consecuta nullis
occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio
magnae parti uideri orta :
6.20.16uiolatum Capitolium esse sanguine
seruatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope
oculis suis , a quo sua templa erepta e manibus hostium essent .
6.20.13
6.20.15
ch. 21
6.21.1
6.21.2
6.21.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.20.8 | Liv. 6.20.15 (English) | >>Liv. 6.21.7 |