ch. 21
6.21.1
pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali
famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio
quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lucretio
L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum
consulari potestate.
6.21.2hostes noui praeter Uolscos, uelut
sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi
datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes
defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae
fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
6.21.3id patres rati contemptu
accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu impunita
defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore
ad populum ferretur de bello eis indicendo.
6.21.4ad quam
militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino
agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae
creauerunt.
6.21.5tum, ut bellum iuberent, latum ad populum
est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus
bellum iusserunt.
6.21.6apparatum eo anno bellum est, exercitus
propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis
spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum
pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat,
6.21.7ni
priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque
defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti
piacula irae Romanorum dederentur, auertissent colonias
a consiliis pacis.
6.21.8neque in senatu solum per eos legatio
impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum
in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit
omnem spem pacis.
6.21.9de Praenestinorum quoque defectione
eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis
et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum
erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de
criminibus, quia nollent ea uera esse, appareret.