6.20.14gentilicia altera, quod gentis
Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius
uocaretur. hunc exitum habuit uir, nisi in libera ciuitate
natus esset, memorabilis.
6.20.15populum breui, postquam periculum
ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem uirtutes
desiderium eius tenuit. pestilentia etiam breui consecuta nullis
occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano supplicio
magnae parti uideri orta:
6.20.16uiolatum Capitolium esse sanguine
seruatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope
oculis suis, a quo sua templa erepta e manibus hostium essent.
ch. 21
6.21.1
pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali
famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio
quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lucretio
L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum
consulari potestate.
6.21.2hostes noui praeter Uolscos, uelut
sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi
datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes
defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae
fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
6.21.3id patres rati contemptu
accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu impunita
defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore
ad populum ferretur de bello eis indicendo.
6.21.4ad quam
militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino
agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae
creauerunt.
6.21.5tum, ut bellum iuberent, latum ad populum
est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus
bellum iusserunt.