Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 6.20.13 Liv. 6.21.4 (English) >>Liv. 6.22.2

6.21.1 pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lucretio L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum consulari potestate.

6.21.2hostes noui praeter Uolscos, uelut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.

6.21.3id patres rati contemptu accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu impunita defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo.

6.21.4ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae creauerunt.

6.21.5tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt.

6.21.6apparatum eo anno bellum est, exercitus propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat,

6.21.7ni priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, auertissent colonias a consiliis pacis.

6.21.8neque in senatu solum per eos legatio impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit omnem spem pacis.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 6.20.13 Liv. 6.21.4 (English) >>Liv. 6.22.2

Powered by PhiloLogic