6.21.9de Praenestinorum quoque defectione
eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis
et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum
erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de
criminibus, quia nollent ea uera esse, appareret.
ch. 22
6.22.1
insequenti anno Sp. et L. Papirii noui tribuni militum
consulari potestate Uelitras legiones duxere, quattuor collegis
Ser. Cornelio Maluginensi tertium Q. Seruilio C. Sulpicio
L. Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si qui
ex Etruria noui motus nuntiarentur—omnia enim inde
suspecta erant—relictis.
6.22.2ad Uelitras aduersus maiora paene
auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem
secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti
et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum
esset.
6.22.3oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et
anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant.
litterae Romam ad senatum cum uictoriae nuntiis
acriores in Praenestinum quam in Ueliternum hostem missae.
6.22.4itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis
indictum; qui coniuncti Uolscis anno insequente
Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis
defensam, ui expugnarunt foedeque in captis exercuere
uictoriam.
6.22.5eam rem aegre passi Romani M. Furium
Camillum sextum tribunum militum creauere. additi
collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L.
6.22.6Lucretio et M. Fabio Ambusto. Uolscum bellum M. Furio
extra ordinem decretum; adiutor ex tribunis sorte L. Furius
datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad
omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius
prolapsam restituit et priuatim, quod ex errore gratiam
potius eius sibi quam suam gloriam petiit.