Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.21.7 | Liv. 6.22.4 (English) | >>Liv. 6.23.2 |
6.22.1
insequenti anno Sp . et L . Papirii noui tribuni militum
consulari potestate Uelitras legiones duxere , quattuor collegis
Ser . Cornelio Maluginensi tertium Q . Seruilio C . Sulpicio
L . Aemilio quartum tribunis ad praesidium urbis et si qui
ex Etruria noui motus nuntiarentur —omnia enim inde
suspecta erant —relictis .
ad Uelitras aduersus maiora paene
auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem
secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti
et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum
esset .
oppidi oppugnatione tribuni abstinuere , quia et
anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant .
litterae Romam ad senatum cum uictoriae nuntiis
acriores in Praenestinum quam in Ueliternum hostem missae .
itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis
indictum ; qui coniuncti Uolscis anno insequente
Satricum , coloniam populi Romani , pertinaciter a colonis
defensam , ui expugnarunt foedeque in captis exercuere
uictoriam .
eam rem aegre passi Romani M . Furium
Camillum sextum tribunum militum creauere . additi
collegae A . et L . Postumii Regillenses ac L . Furius cum L .
Lucretio et M . Fabio Ambusto . Uolscum bellum M . Furio
extra ordinem decretum ; adiutor ex tribunis sorte L . Furius
datur , non tam e re publica quam ut collegae materia ad
omnem laudem esset et publice , quod rem temeritate eius
prolapsam restituit et priuatim , quod ex errore gratiam
potius eius sibi quam suam gloriam petiit .
exactae iam aetatis Camillus erat , comitiisque iurare
parato in uerba excusandae ualetudini solita consensus
populi restiterat ; sed uegetum ingenium in uiuido pectore
uigebat uirebatque integris sensibus , et ciuiles iam res haud
magnopere obeuntem bella excitabant .
6.22.2
6.22.3
6.22.4
6.22.5
6.22.6
6.22.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.21.7 | Liv. 6.22.4 (English) | >>Liv. 6.23.2 |