6.22.9postquam appropinquare Romanos senserunt, extemplo in
aciem procedunt nihil dilaturi quin periculum summae rerum
facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici,
quibus solis confiderent, profuturas esse.
ch. 23
6.23.1
idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce,
nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam
unius uiri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem
iuuandarum ratione uirium trahendo bello quaerebat.
6.23.2eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis
explicare aciem sed procedere in medium campi et uallo
prope hostium signa inferendo superbam fiduciam uirium
ostentare.
6.23.3id aegre patiebatur Romanus miles, multo
aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum aetate
et ingenio, tum multitudinis ex incertissimo sumentis animos
spe inflatus.
6.23.4hic per se iam milites incitatos insuper instigabat
eleuando, qua una poterat, aetate auctoritatem collegae,
iuuenibus bella data dictitans et cum corporibus uigere et
deflorescere animos;
6.23.5cunctatorem ex acerrimo bellatore
factum et, qui adueniens castra urbesque primo impetu
rapere sit solitus, eum residem intra uallum tempus terere,
quid accessurum suis decessurumue hostium uiribus sperantem?
6.23.6quam occasionem, quod tempus, quem insidiis
instruentem locum?
6.23.7frigere ac torpere senis consilia. sed
Camillo cum uitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum
mortali corpore uno ciuitatis quam immortalem esse deceat
pati consenescere uires?
6.23.8his sermonibus tota in se auerterat castra; et cum omnibus
locis posceretur pugna, 'sustinere' inquit, 'M. Furi,
non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos
cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat;
cede unus omnibus et patere te uinci consilio ut maturius
bello uincas'.