Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.23.1 | Liv. 6.23.9 (English) | >>Liv. 6.24.5 |
6.23.6quam occasionem , quod tempus , quem insidiis
instruentem locum ?
6.23.7frigere ac torpere senis consilia . sed
Camillo cum uitae satis tum gloriae esse ; quid attinere cum
mortali corpore uno ciuitatis quam immortalem esse deceat
pati consenescere uires ?
6.23.8his sermonibus tota in se auerterat castra ; et cum omnibus
locis posceretur pugna , 'sustinere ' inquit , 'M . Furi ,
non possumus impetum militum , et hostis , cuius animos
cunctando auximus , iam minime toleranda superbia insultat ;
cede unus omnibus et patere te uinci consilio ut maturius
bello uincas '.
6.23.9ad ea Camillus , quae bella suo unius auspicio
gesta ad eam diem essent , negare in eis neque se
neque populum Romanum aut consilii sui aut fortunae
paenituisse ; nunc scire se collegam habere iure imperioque
parem , uigore aetatis praestantem ;
6.23.10itaque se quod ad
exercitum attineat , regere consuesse , non regi : collegae
imperium se non posse impedire . dis bene iuuantibus
ageret quod e re publica duceret :
6.23.11aetati suae se ueniam
etiam petere ne in prima acie esset . quae senis munia in
bello sint , iis se non defuturum : id a dis immortalibus
precari ne qui casus suum consilium laudabile efficiat .
nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae
preces auditae sunt . primam aciem auctor pugnae instruit ,
subsidia Camillus firmat ualidamque stationem pro castris
opponit ; ipse edito loco spectator intentus in euentum
alieni consilii constitit .
6.23.12
ch. 24
6.24.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.23.1 | Liv. 6.23.9 (English) | >>Liv. 6.24.5 |