Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.23.12 | Liv. 6.24.7 (English) | >>Liv. 6.25.1 |
6.24.4instant Uolsci recentes qui e castris impetum fecerant ;
integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga .
iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis
ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso
cursu castra repetebat ,
6.24.5cum Camillus subiectus ab circumstantibus
in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est '
inquit , 'milites , pugna quam poposcistis ? quis homo , quis
deus est , quem accusare possitis ? uestra illa temeritas ,
uestra ignauia haec est .
secuti alium ducem sequimini
nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite . quid
uallum et castra spectatis ? neminem uestrum illa nisi
uictorem receptura sunt '.
6.24.7pudor primo tenuit effusos ; inde , ut circumagi signa
obuertique aciem uiderunt in hostem et dux , praeterquam
quod tot insignis triumphis , etiam aetate uenerabilis inter
prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat ,
increpare singuli se quisque et alios , et adhortatio in
uicem totam alacri clamore peruasit aciem .
neque alter
tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum
aciem ad equites , non castigando —ad quam rem leuiorem
auctorem eum culpae societas fecerat —sed ab imperio totus
ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum
fortunae eius diei crimine eximerent :
6.24.9'abnuente ac prohibente
collega temeritati me omnium potius socium quam
unius prudentiae dedi . Camillus in utraque uestra fortuna
suam gloriam uidet ; ego , ni restituitur pugna , quod miserrimum
est , fortunam cum omnibus , infamiam solus sen
6.24.6
6.24.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.23.12 | Liv. 6.24.7 (English) | >>Liv. 6.25.1 |