Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.24.9 | Liv. 6.25.4 (English) | >>Liv. 6.26.1 |
6.25.1
ubi in recensendis captiuis cum Tusculani aliquot noscitarentur ,
secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontantibusque
fassi publico consilio se militasse .
cuius tam uicini
belli metu Camillus motus extemplo se Romam captiuos
ducturum ait , ne patres ignari sint Tusculanos ab societate
descisse : castris exercituique interim , si uideatur , praesit
collega .
documento unus dies fuerat , ne sua consilia melioribus
praeferret ; nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam
satis placato animo Camillus laturus culpam eius uidebatur ,
qua data in tam praecipitem casum res publica esset ;
6.25.4et
cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat ,
cum uaria fortuna in Uolscis gesta res esset , aduersae pugnae
fugaeque in L . Furio culpam , secundae decus omne penes
M . Furium esse .
introductis in senatum captiuis cum bello
persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id
bellum mandassent , adiutorem sibi ad eam rem unum petit ,
permissoque ut ex collegis optaret quem uellet contra spem
omnium L . Furium optauit ;
6.25.6qua moderatione animi cum
collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem peperit .
nec fuit cum Tusculanis bellum : pace constanti uim
Romanam arcuerunt quam armis non poterant .
intrantibus
fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis ,
non cultus agrorum intermissus ; patentibus portis urbis
togati obuiam frequentes imperatoribus processere ; commeatus
exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris deuehitur .
6.25.8Camillus castris ante portas positis , eademne forma
pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset
scire cupiens ,
6.25.2
6.25.3
6.25.5
6.25.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.24.9 | Liv. 6.25.4 (English) | >>Liv. 6.26.1 |