Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.24.10 | Liv. 6.25.7 (English) | >>Liv. 6.26.3 |
6.25.4et
cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat ,
cum uaria fortuna in Uolscis gesta res esset , aduersae pugnae
fugaeque in L . Furio culpam , secundae decus omne penes
M . Furium esse .
introductis in senatum captiuis cum bello
persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id
bellum mandassent , adiutorem sibi ad eam rem unum petit ,
permissoque ut ex collegis optaret quem uellet contra spem
omnium L . Furium optauit ;
6.25.6qua moderatione animi cum
collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem peperit .
nec fuit cum Tusculanis bellum : pace constanti uim
Romanam arcuerunt quam armis non poterant .
intrantibus
fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis ,
non cultus agrorum intermissus ; patentibus portis urbis
togati obuiam frequentes imperatoribus processere ; commeatus
exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris deuehitur .
6.25.8Camillus castris ante portas positis , eademne forma
pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset
scire cupiens ,
6.25.9ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis
apertis proposita omnia in medio uidit intentosque opifices
suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium
uocibus ac repletas semitas inter uolgus aliud puerorum et
mulierum huc atque illuc euntium qua quemque suorum
usuum causae ferrent ,
6.25.10nihil usquam non pauidis modo sed
ne mirantibus quidem simile , circumspiciebat omnia , inquirens
oculis ubinam bellum fuisset ;
6.25.11adeo nec amotae rei
usquam nec oblatae ad tempus uestigium ullum erat sed ita
omnia constanti tranquilla pace ut eo uix fama belli perlata
uideri posset .
6.25.5
6.25.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.24.10 | Liv. 6.25.7 (English) | >>Liv. 6.26.3 |