ch. 26
6.26.1
uictus igitur patientia hostium senatum
eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera
arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini
inuenistis.
6.26.2ite Romam ad senatum; aestimabunt
patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis.
non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem
a me habueritis; precibus euentum uestris senatus
quem uidebitur dabit.'
6.26.3postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo
ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est conspectus,
moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter
magis quam hostiliter iussere.
6.26.4dictator Tusculanus ita
uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres
conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae
uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legionibusque
uestris processimus.
6.26.5hic noster, hic plebis nostrae
habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque
uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris
et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt
et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt.
6.26.6pacem,
quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo,
sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant
uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur.
haec mens nostra est—di immortales faciant—tam felix
quam pia.
6.26.7quod ad crimina attinet quibus moti bellum
indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet,
tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam euidenter
paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum
digni sitis quibus ita satisfiat'.
6.26.8tantum fere uerborum ab
Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post
ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.