Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.25.8 | Liv. 6.26.4 (English) | >>Liv. 6.27.3 |
6.26.1
uictus igitur patientia hostium senatum
eorum uocari iussit . 'soli adhuc ' inquit , 'Tusculani , uera
arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini
inuenistis .
ite Romam ad senatum ; aestimabunt
patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis .
non praecipiam gratiam publici beneficii ; deprecandi potestatem
a me habueritis ; precibus euentum uestris senatus
quem uidebitur dabit .'
6.26.3postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo
ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est conspectus ,
moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter
magis quam hostiliter iussere .
dictator Tusculanus ita
uerba fecit : 'quibus bellum indixistis intulistisque , patres
conscripti , sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae
uestrae , ita armati paratique obuiam imperatoribus legionibusque
uestris processimus .
hic noster , hic plebis nostrae
habitus fuit eritque semper , nisi si quando a uobis proque
uobis arma acceperimus . gratias agimus et ducibus uestris
et exercitibus , quod oculis magis quam auribus crediderunt
et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt .
pacem ,
quam nos praestitimus , eam a uobis petimus ; bellum eo ,
sicubi est , auertatis precamur ; in nos quid arma polleant
uestra , si patiendo experiundum est , inermes experiemur .
haec mens nostra est —di immortales faciant —tam felix
quam pia .
quod ad crimina attinet quibus moti bellum
indixistis , etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet ,
tamen , etiamsi uera sint , uel fateri nobis ea , cum tam euidenter
paenituerit , tutum censemus . peccetur in uos , dum
digni sitis quibus ita satisfiat '.
6.26.2
6.26.4
6.26.5
6.26.6
6.26.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.25.8 | Liv. 6.26.4 (English) | >>Liv. 6.27.3 |