6.26.7quod ad crimina attinet quibus moti bellum
indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet,
tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam euidenter
paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum
digni sitis quibus ita satisfiat'.
6.26.8tantum fere uerborum ab
Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post
ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.
ch. 27
6.27.1
Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in
Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam
patientia et moderatione insignis,
6.27.2magistratu abiit creatis
tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Ualeriis
—Lucio quintum, Publio tertium—[et] C. Sergio tertium
Licinio† Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Maluginense.
6.27.3censoribus quoque eguit annus, maxime propter
incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam
inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus
fide magis quam fortuna debentium laborare creditum
uideri expediebat.
6.27.4creati censores C. Sulpicius Camerinus
Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi,
quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est.
6.27.5igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii
uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut
dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum
fuit.
6.27.6eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam
negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census
cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae
indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim
obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus;