Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.26.7 | Liv. 6.27.7 (English) | >>Liv. 6.28.2 |
6.27.4creati censores C . Sulpicius Camerinus
Sp . Postumius Regillensis , coeptaque iam res morte Postumi ,
quia collegam suffici censori religio erat , interpellata est .
igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu , censores alii
uitio creati non gesserunt magistratum ; tertios creari uelut
dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum
fuit .
eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam
negabant : fugere senatum testes tabulas publicas census
cuiusque , quia nolint conspici summam aeris alieni , quae
indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis , cum interim
obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus ;
6.27.7passim
iam sine ullo discrimine bella quaeri : ab Antio Satricum ,
ab Satrico Uelitras , inde Tusculum legiones ductas ; Latinis
Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam
hostium odio , ut in armis terant plebem nec respirare in
urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere
in contione , ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de
leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem .
quod
si sit animus plebi memor patrum libertatis , se nec addici
quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros
neque dilectum haberi , donec inspecto aere alieno initaque
ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui , quid
alieni sit , supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo
debeatur .
merces seditionis proposita confestim seditionem excitauit .
nam et addicebantur multi , et ad Praenestini famam
belli nouas legiones scribendas patres censuerant ; quae
utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri
coepta ;
6.27.5
6.27.6
6.27.8
6.27.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.26.7 | Liv. 6.27.7 (English) | >>Liv. 6.28.2 |