ch. 28
6.28.1
nam
cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum
Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem
in semet ipsos uersos,
6.28.2occasionem rati duces eorum raptim
agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam
signa intulere.
6.28.3ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum
'ad arma', concursumque in muros adque portas est;
tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T.
6.28.4Quinctium Cincinnatum creauere. is magistrum equitum
A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est—
tantus eius magistratus terror erat—simul hostes a moenibus
recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione
conuenere.
6.28.5dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium
haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes,
fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se
iactabant;
6.28.6similem pauorem inde ac fugam fore ac bello
Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque
nomine eius loci timeant Romani, quanto magis
Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos?
species profecto iis ibi truces Gallorum
sonumque uocis in oculis atque auribus fore.
6.28.7has inanium
rerum inanes ipsas uoluentes cogitationes fortunae loci
delegauerant spes suas. Romani contra, ubicumque esset
Latinus hostis, satis scire eum esse quem ad Regillum lacum
deuictum centum annorum pace obnoxia tenuerint:
6.28.8locum
insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam
memoriam dedecoris quam ut timorem faciat, ne qua terra
sit nefasta uictoriae suae;
6.28.9quin ipsi sibi Galli si offerantur
illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnauerint in repetenda
patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint
ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium
secundae aduersaeque fortunae domum perferret.