6.27.9merces seditionis proposita confestim seditionem excitauit.
nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam
belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae
utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri
coepta;
6.27.10nam neque duci addictos tribuni sinebant neque
iuniores nomina dabant. cum patribus minor <in> praesens
cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset
—quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino
6.27.11consedisse nuntiabatur—interim tribunos plebis fama ea
ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deterruerat
neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe
quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit.
ch. 28
6.28.1
nam
cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum
Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem
in semet ipsos uersos,
6.28.2occasionem rati duces eorum raptim
agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam
signa intulere.
6.28.3ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum
'ad arma', concursumque in muros adque portas est;
tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T.
6.28.4Quinctium Cincinnatum creauere. is magistrum equitum
A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est—
tantus eius magistratus terror erat—simul hostes a moenibus
recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione
conuenere.
6.28.5dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium
haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes,
fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se
iactabant;