Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.28.7 | Liv. 6.29.3 (English) | >>Liv. 6.30.3 |
6.29.1
his utrimque animis ad Alliam uentum est . dictator
Romanus , postquam in conspectu hostes erant instructi intentique ,
'uidesne tu ' inquit , 'A . Semproni , loci fortuna
illos fretos ad Alliam constitisse ? nec illis di immortales
certioris quicquam fiduciae maiorisue quod sit auxilii dederint .
6.29.2at tu , fretus armis animisque , concitatis equis inuade
mediam aciem ; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque
inferam signa . adeste , di testes foederis , et expetite
poenas debitas simul uobis uiolatis nobisque per uestrum
numen deceptis .' non equitem , non peditem sustinuere
Praenestini .
primo impetu ac clamore dissipati ordines
sunt dein , postquam nullo loco constabat acies , terga uertunt
consternatique et praeter castra etiam sua pauore praelati
non prius se ab effuso cursu sistunt quam in conspectu
Praeneste fuit .
ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario
opere communirent capiunt , ne , si intra moenia se
recepissent , extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus
obsidio urbi inferretur .
sed postquam direptis ad Alliam
castris uictor Romanus aderat , id quoque munimentum
relictum ; et uix moenia tuta rati oppido se Praeneste includunt .
6.29.6octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum .
ad ea circumlatum bellum deincepsque haud
magno certamine captis Uelitras exercitus ductus ; eae
quoque expugnatae .
tum ad caput belli Praeneste uentum .
id non ui sed per deditionem receptum est . T . Quinctius ,
semel acie uictor , binis castris hostium , nouem oppidis ui
captis , Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit
triumphansque signum Praeneste deuectum Iouis Imperatoris
in Capitolium tulit .
6.29.3
6.29.4
6.29.5
6.29.7
6.29.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.28.7 | Liv. 6.29.3 (English) | >>Liv. 6.30.3 |