Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.29.7 | Liv. 6.30.7 (English) | >>Liv. 6.31.6 |
6.30.4inexplorato
pabulatum cohortes misere ; quibus uelut circumuentis ,
cum id falso nuntiatum esset , dum praesidio ut
essent citati feruntur , ne auctore quidem adseruato qui eos
hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat ipsi in
insidias praecipitauere .
ibi dum iniquo loco sola uirtute
militum restantes caedunt caedunturque , castra interim
Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere .
ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res ;
quidquid superfuit Fortunae populi Romani , id militum
etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est .
quae ubi
Romam sunt relata , primum dictatorem dici placebat ;
deinde , postquam quietae res ex Uolscis adferebantur et
apparuit nescire eos uictoria et tempore uti , reuocati etiam
inde exercitus ac duces ;
6.30.8otiumque inde , quantum a Uolscis ,
fuisset ; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini
concitatis Latinorum populis rebellarunt .
eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum
noui coloni adscripti ; rebusque haud prosperis bello domestica
quies , quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque
inter suos obtinuit , solacium fuit .
6.30.5
6.30.6
6.30.7
6.30.9
ch. 31
6.31.1
6.31.2
6.31.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.29.7 | Liv. 6.30.7 (English) | >>Liv. 6.31.6 |