6.30.8otiumque inde, quantum a Uolscis,
fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini
concitatis Latinorum populis rebellarunt.
6.30.9eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum
noui coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica
quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque
inter suos obtinuit, solacium fuit.
ch. 31
6.31.1
insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere
tribunis militum consulari potestate Sp. Furio Q. Seruilio
iterum Licinio† Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio
L. Geganio.
6.31.2erat autem et materia et causa seditionis aes
alienum; cuius noscendi gratia Sp. Seruilius Priscus Q. Cloelius
Siculus censores facti ne rem agerent bello impediti
sunt;
6.31.3namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris
legiones Uolscorum ingressas fines popularique passim Romanum
agrum attulere.
6.31.4in qua trepidatione tantum afuit
ut ciuilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo
uiolentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, donec
condiciones impositae patribus ne quis, quoad bellatum
esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret.
6.31.5eo
laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legionibus
nouis scriptis placuit duos exercitus in agrum Uolscum
legionibus diuisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus
<in> maritimam oram atque Antium, Q. Seruilius et L. Geganius
laeua ad montes <et> Ecetram pergunt.
6.31.6neutra
parte hostis obuius [fuit]. populatio itaque non illi uagae
similis quam Uolscus latrocinii more, discordiae hostium
fretus et uirtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat
sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis
grauior.