6.31.8itaque omnibus passim tectis
agrorum uicisque etiam quibusdam exustis, non arbore
frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra
moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam
utrimque exercitus reducti.
ch. 32
6.32.1
paruo interuallo ad respirandum debitoribus dato, postquam
quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro
iuris dictio et tantum abesse spes ueteris leuandi fenoris, ut
tributo nouum fenus contraheretur in murum a censoribus
locatum saxo quadrato faciundum;
6.32.2cui succumbere oneri
coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant
tribuni plebis.
6.32.3tribunos etiam militares patricios omnes
coacta principum opibus fecit, L. Aemilium P. Ualerium
quartum C. Ueturium Ser. Sulpicium L. et C. Quinctios
Cincinnatos.
6.32.4iisdem opibus obtinuere ut aduersus Latinos
Uolscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra
habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento
adactis tres exercitus scriberent:
6.32.5unum ad praesidium
urbis: alterum qui, si qui alibi motus exstitisset, ad subita
belli mitti posset: tertium longe ualidissimum P. Ualerius et
L. Aemilius ad Satricum duxere.
6.32.6ubi cum aciem instructam
hostium loco aequo inuenissent, extemplo pugnatum; et ut
nondum satis claram uictoriam, sic prosperae spei pugnam
imber ingentibus procellis fusus diremit.
6.32.7postero die iterata
pugna; et aliquamdiu aequa uirtute fortunaque Latinae
maxime legiones longa societate militiam Romanam edoctae
restabant.
6.32.8sed eques immissus ordines turbauit; turbatis
signa peditum inlata, quantumque Romana se inuexit acies,
tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinauit pugna,
iam intolerabilis Romana uis erat.