6.32.10ab Satrico
nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt
Antium; et cum Romanus exercitus prope uestigiis sequeretur,
plus tamen timor quam ira celeritatis habuit.
6.32.11prius itaque
moenia intrauere hostes quam Romanus extrema agminis
carpere aut morari posset. inde aliquot dies uastando agro
absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad
moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.
ch. 33
6.33.1
seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates
uicti malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant
deditionem spectarent,
6.33.2Latinos ex diutina pace
noua defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseuerandum
in bello faceret. finis certaminis fuit postquam
utrisque apparuit nihil per alteros stare quo minus incepta
persequerentur.
6.33.3Latini profecti, ab societate pacis, ut rebantur,
inhonestae sese uindicauerunt; Antiates incommodis
arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque
Romanis dedunt.
6.33.4ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos
bello laedere nec Uolscos in armis retinere potuerant, eo
erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis
aduersae pugnae fuerat, igni concremarent. nec aliud
tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque
inicerent, quam Matris Matutae templum;
6.33.5inde eos nec
sua religio nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox
horrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos ignes
procul delubris amouissent.
6.33.6incensos ea rabie impetus
Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio
Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in
ciuitatem se dedissent.