Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.32.8 | Liv. 6.33.6 (English) | >>Liv. 6.34.1 |
6.33.3Latini profecti , ab societate pacis , ut rebantur ,
inhonestae sese uindicauerunt ; Antiates incommodis
arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque
Romanis dedunt .
ira et rabies Latinorum , quia nec Romanos
bello laedere nec Uolscos in armis retinere potuerant , eo
erupit ut Satricum urbem , quae receptaculum primum eis
aduersae pugnae fuerat , igni concremarent . nec aliud
tectum eius superfuit urbis , cum faces pariter sacris profanisque
inicerent , quam Matris Matutae templum ;
6.33.5inde eos nec
sua religio nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox
horrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos ignes
procul delubris amouissent .
incensos ea rabie impetus
Tusculum tulit ob iram , quod deserto communi concilio
Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in
ciuitatem se dedissent .
patentibus portis cum improuiso
incidissent , primo clamore oppidum praeter arcem captum
est . in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis
nuntiosque Romam , qui certiorem de suo casu senatum
facerent , misere .
haud segnius quam fide populi Romani
dignum fuit exercitus Tusculum ductus ; L . Quinctius et
Ser . Sulpicius tribuni militum duxere .
clausas portas
Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum
animo hinc moenia [Tusculi ] tueri uident , illinc arcem
oppugnare , terrere una ac pauere .
aduentus Romanorum
mutauerat utriusque partis animos : Tusculanos ex ingenti
metu in summam alacritatem , Latinos ex prope certa fiducia
mox capiendae arcis , quoniam oppido potirentur , in exiguam
de se ipsis spem uerterat .
6.33.4
6.33.6
6.33.7
6.33.8
6.33.9
6.33.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.32.8 | Liv. 6.33.6 (English) | >>Liv. 6.34.1 |