6.33.12scalis prius
moenia capta, inde effracta claustra portarum; et cum anceps
hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam ulla uis
nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad
unum omnes. reciperato ab hostibus Tusculo exercitus
Romam est reductus.
ch. 34
6.34.1
quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia
foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque
plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui,
facultas soluendi impediretur.
6.34.2itaque cum iam ex re nihil
dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus
satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat.
6.34.3adeo
ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed
principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum
inter patricios petendum,
6.34.4quod tanta ui ut liceret tetenderant,
sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos petendosque
ulli uiro acri experientique animus esset, possessionemque
honoris usurpati modo a plebe per paucos annos
reciperasse in perpetuum patres uiderentur.
6.34.5ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque
solet, rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi
Ambusti, potentis uiri cum inter sui corporis homines tum
etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor
eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio
maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro
tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam
Fabio ad uolgum quaesierat.