Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.34.1 | Liv. 6.34.8 (English) | >>Liv. 6.35.6 |
6.34.6forte ita incidit ut in Ser .
Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se ,
ut fit , sermonibus tempus tererent , lictor Sulpici , cum is de
foro se domum reciperet , forem , ut mos est , uirga percuteret .
cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia , risui
sorori fuit miranti ignorare id sororem ;
6.34.7ceterum is risus
stimulos paruis mobili rebus animo muliebri subdidit .
frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid
uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum suique
ipsam malo arbitrio , quo a proximis quisque minime anteiri
uolt , paenituisse .
confusam eam ex recenti morsu animi
cum pater forte uidisset , percontatus 'satin salue ?' auertentem
causam doloris , quippe nec satis piam aduersus sororem
nec admodum in uirum honorificam ,
6.34.9elicuit comiter sciscitando ,
ut fateretur eam esse causam doloris , quod iuncta
impari esset , nupta in domo quam nec honos nec gratia
intrare posset .
consolans inde filiam Ambustus bonum
animum habere iussit : eosdem propediem domi uisuram
honores quos apud sororem uideat .
inde consilia inire cum
genero coepit , adhibito L . Sextio , strenuo adulescente et
cuius spei nihil praeter genus patricium deesset .
6.34.8
6.34.10
6.34.11
ch. 35
6.35.1
6.35.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.34.1 | Liv. 6.34.8 (English) | >>Liv. 6.35.6 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)