6.34.10consolans inde filiam Ambustus bonum
animum habere iussit: eosdem propediem domi uisuram
honores quos apud sororem uideat.
6.34.11inde consilia inire cum
genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et
cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.
ch. 35
6.35.1
occasio uidebatur rerum nouandarum propter ingentem
uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in
summo imperio locatis nullum speraret: accingendum ad
eam cogitationem esse;
6.35.2conando agendoque iam eo gradum
fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire ad
summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent.
6.35.3in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu
sibimet ipsi uiam ad ceteros honores aperirent;
6.35.4creatique
tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere leges omnes
aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis: unam
de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum
esset id quod superesset triennio aequis portionibus
persolueretur;
6.35.5alteram de modo agrorum, ne quis plus
quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum
militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe
crearetur; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo
obtineri non possent.
6.35.6omnium igitur simul rerum, quarum immodica cupido
inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine proposito
conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque
consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam
ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus
tribunicias rogationes comparauerunt.