Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.34.10 | Liv. 6.35.8 (English) | >>Liv. 6.36.5 |
6.35.5alteram de modo agrorum , ne quis plus
quingenta iugera agri possideret ; tertiam , ne tribunorum
militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe
crearetur ; cuncta ingentia et quae sine certamine maximo
obtineri non possent .
omnium igitur simul rerum , quarum immodica cupido
inter mortales est , agri , pecuniae , honorum discrimine proposito
conterriti patres , cum trepidassent publicis priuatisque
consiliis , nullo remedio alio praeter expertam multis iam
ante certaminibus intercessionem inuento collegas aduersus
tribunicias rogationes comparauerunt .
qui ubi tribus ad
suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt ,
stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne
quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt .
iamque
frustra saepe concilio aduocato , cum pro antiquatis rogationes
essent , 'bene habet ' inquit Sextius ; 'quando quidem
tantum intercessionem pollere placet , isto ipso telo tutabimur
plebem .
agitedum comitia indicite , patres , tribunis militum
creandis ; faxo ne iuuet uox ista ueto , qua nunc concinentes
6.35.10collegas nostros tam laeti auditis .' haud inritae cecidere
minae : comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla
sunt habita . Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti
nullos curules magistratus creari passi sunt ; eaque solitudo
magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia
tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem
tenuit .
6.35.6
6.35.7
6.35.8
6.35.9
ch. 36
6.36.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.34.10 | Liv. 6.35.8 (English) | >>Liv. 6.36.5 |