Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.36.1 | Liv. 6.36.10 (English) | >>Liv. 6.37.5 |
6.36.7in maiore discrimine domi res uertebantur . nam praeter
Sextium Liciniumque latores legum , iam octauum tribunos
plebis refectos , Fabius quoque tribunus militum , Stolonis
socer , quarum legum auctor fuerat , earum suasorem se haud
dubium ferebat ;
6.36.8et cum octo ex collegio tribunorum plebi
primo intercessores legum fuissent , quinque soli erant ,
et , ut ferme solent qui a suis desciscunt , capti et stupentes
animi uocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat
intercessioni suae praetendebant :
6.36.9Uelitris in exercitu plebis
magnam partem abesse ; in aduentum militum comitia
differri debere , ut uniuersa plebes de suis commodis suffragium
ferret .
Sextius Liciniusque cum parte collegarum et
uno ex tribunis militum Fabio , artifices iam tot annorum usu
tractandi animos plebis , primores patrum productos interrogando
de singulis , quae ferebantur ad populum , fatigabant :
6.36.11auderentne postulare ut , cum bina iugera agri plebi diuiderentur ,
ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut singuli
prope trecentorum ciuium possiderent agros , plebeio homini
uix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret
ager ?
6.36.12an placeret fenore circumuentam plebem , [ni ] potius
quam sortem [creditum ] soluat , corpus in neruum ac supplicia
dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri
uinctis nobiles domus et , ubicumque patricius habitet , ibi
carcerem priuatum esse ?
6.36.10
ch. 37
6.37.1
6.37.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.36.1 | Liv. 6.36.10 (English) | >>Liv. 6.37.5 |