6.35.10collegas nostros tam laeti auditis.' haud inritae cecidere
minae: comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla
sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti
nullos curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo
magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et iis comitia
tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem
tenuit.
ch. 36
6.36.1
alia bella opportune quieuere: Ueliterni coloni gestientes
otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum
Romanum aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare
adorti sunt;
6.36.2eaque res Tusculanis, ueteribus sociis, nouis
ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime non patres modo
sed etiam plebem mouit.
6.36.3remittentibus tribunis plebis
comitia per interregem sunt habita; creatique tribuni militum
L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius
P. et C. Ualerii. haudquaquam tam oboedientem in
dilectu quam in comitiis plebem habuere;
6.36.4ingentique contentione
exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo
summouere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere;
6.36.5obsidebanturque haud paulo ui maiore Uelitrae
quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a
quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere;
6.36.6ante noui
creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Ueturius A. et
M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his quidem
tribunis ad Uelitras memorabile factum.
6.36.7in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter
Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos
plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis
socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud
dubium ferebat;