ch. 37
6.37.1
haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes
sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua
increpuissent,
6.37.2atqui nec agros occupandi modum nec fenore
trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant,
nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis,
[plebi] fecissent.
6.37.3contemni iam tribunos plebis, quippe
quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo.
6.37.4non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos, penes se
auxilium tantum sit; nisi imperio communicato nunquam
plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse quod quisquam
satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus
habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse
sit, neminem fore.
6.37.5an iam memoria exisse, cum tribunos
militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut
et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta
annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse?
6.37.6qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros
plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis
occupare soliti sint, et ad consulatum uiam fieri passuros,
qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
6.37.7lege obtinendum
esse quod comitiis per gratiam nequeat, et seponendum
extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus,
quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris
futurus sit.
6.37.8nec iam posse dici id quod antea iactare soliti
sint, non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magistratus.
numqui enim socordius aut segnius rem publicam
administrari post P. Licini Calui tribunatum, qui primus ex
plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus
praeter patricios nemo tribunus militum fuerit?
6.37.9quin contra
patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium.
quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis
ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum
Romanum paenituisse.
6.37.10consulatum superesse plebeiis; eam
esse arcem libertatis, id columen. si eo peruentum sit, tum
populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem
libertatem suam existimaturum;
6.37.11quippe ex illa die in plebem
uentura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem,
gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda,
maiora liberis relinquenda.
6.37.12huius generis orationes ubi
accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duumuiris
sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe,
pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia
in aduentum eius exercitus differunt qui Uelitras obsidebat.