Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.36.10 | Liv. 6.37.5 (English) | >>Liv. 6.37.12 |
6.37.2atqui nec agros occupandi modum nec fenore
trucidandi plebem alium patribus unquam fore , adfirmabant ,
nisi alterum ex plebe consulem , custodem suae libertatis ,
[plebi ] fecissent .
contemni iam tribunos plebis , quippe
quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo .
non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos , penes se
auxilium tantum sit ; nisi imperio communicato nunquam
plebem in parte pari rei publicae fore . nec esse quod quisquam
satis putet , si plebeiorum ratio comitiis consularibus
habeatur ; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse
sit , neminem fore .
an iam memoria exisse , cum tribunos
militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut
et plebeiis pateret summus honos , quattuor et quadraginta
annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse ?
6.37.6qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros
plebi honorem , qui octona loca tribunis militum creandis
occupare soliti sint , et ad consulatum uiam fieri passuros ,
qui tribunatum saeptum tam diu habuerint ?
6.37.7lege obtinendum
esse quod comitiis per gratiam nequeat , et seponendum
extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus ,
quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris
futurus sit .
nec iam posse dici id quod antea iactare soliti
sint , non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magistratus .
numqui enim socordius aut segnius rem publicam
administrari post P . Licini Calui tribunatum , qui primus ex
plebe creatus sit , quam per eos annos gesta sit quibus
praeter patricios nemo tribunus militum fuerit ?
6.37.3
6.37.4
6.37.5
6.37.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.36.10 | Liv. 6.37.5 (English) | >>Liv. 6.37.12 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)