Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.36.12 | Liv. 6.37.8 (English) | >>Liv. 6.38.3 |
6.37.5an iam memoria exisse , cum tribunos
militum idcirco potius quam consules creari placuisset ut
et plebeiis pateret summus honos , quattuor et quadraginta
annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse ?
6.37.6qui crederent duobus nunc in locis sua uoluntate impertituros
plebi honorem , qui octona loca tribunis militum creandis
occupare soliti sint , et ad consulatum uiam fieri passuros ,
qui tribunatum saeptum tam diu habuerint ?
6.37.7lege obtinendum
esse quod comitiis per gratiam nequeat , et seponendum
extra certamen alterum consulatum ad quem plebi sit aditus ,
quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris
futurus sit .
nec iam posse dici id quod antea iactare soliti
sint , non esse in plebeiis idoneos uiros ad curules magistratus .
numqui enim socordius aut segnius rem publicam
administrari post P . Licini Calui tribunatum , qui primus ex
plebe creatus sit , quam per eos annos gesta sit quibus
praeter patricios nemo tribunus militum fuerit ?
6.37.9quin contra
patricios aliquot damnatos post tribunatum , neminem plebeium .
quaestores quoque , sicut tribunos militum , paucis
ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum
Romanum paenituisse .
consulatum superesse plebeiis ; eam
esse arcem libertatis , id columen . si eo peruentum sit , tum
populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem
libertatem suam existimaturum ;
6.37.11quippe ex illa die in plebem
uentura omnia quibus patricii excellant , imperium atque honorem ,
gloriam belli , genus , nobilitatem , magna ipsis fruenda ,
maiora liberis relinquenda .
6.37.8
6.37.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.36.12 | Liv. 6.37.8 (English) | >>Liv. 6.38.3 |