6.38.12simul quod eo tempore quo promulgatum de
multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem
cogi uidebat,
6.38.13obsistere potuit aut ne illas quidem propter
quas et haec lata erat impedire; et quod usque ad memoriam
nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est,
dictaturae semper altius fastigium fuit.
ch. 39
6.39.1
inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio
initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis
habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus
gratiora essent.
6.39.2nam de fenore atque agro rogationes
iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta
utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere
plebem dixissent.
6.39.3P. Manlius deinde dictator rem in causam
plebis inclinauit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat,
magistro equitum de plebe dicto.
6.39.4id aegre patres passos
accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud
patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum
maius quam tribuni consularis imperium esse.
6.39.5Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum
indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi
uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod
dissimulando petebant plebem:
6.39.6nonum se annum iam uelut
in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo
publice emolumento stare. consenuisse iam secum et
rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis.
6.39.7primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse,
deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postremo
dictatorium fulmen in se intentatum.