Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.38.10 | Liv. 6.39.5 (English) | >>Liv. 6.39.12 |
6.39.1
inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio
initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis
habito apparuit quae ex promulgatis plebi , quae latoribus
gratiora essent .
nam de fenore atque agro rogationes
iubebant , de plebeio consule antiquabant ; et perfecta
utraque res esset , ni tribuni se in omnia simul consulere
plebem dixissent .
P . Manlius deinde dictator rem in causam
plebis inclinauit C . Licinio , qui tribunus militum fuerat ,
magistro equitum de plebe dicto .
id aegre patres passos
accipio : dictatorem propinqua cognatione Licini se apud
patres excusare solitum , simul negantem magistri equitum
maius quam tribuni consularis imperium esse .
Licinius Sextiusque , cum tribunorum plebi creandorum
indicta comitia essent , ita se gerere ut negando iam sibi
uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod
dissimulando petebant plebem :
6.39.6nonum se annum iam uelut
in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo , nullo
publice emolumento stare . consenuisse iam secum et
rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis .
primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse ,
deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum ; postremo
dictatorium fulmen in se intentatum .
iam nec collegas
nec bellum nec dictatorem obstare , quippe qui etiam omen
plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit :
6.39.9se ipsam plebem et commoda morari sua . liberam urbem
ac forum a creditoribus , liberos agros ab iniustis possessoribus
extemplo , si uelit , habere posse .
6.39.2
6.39.3
6.39.4
6.39.5
6.39.7
6.39.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.38.10 | Liv. 6.39.5 (English) | >>Liv. 6.39.12 |