Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.38.11 | Liv. 6.39.6 (English) | >>Liv. 6.40.2 |
6.39.3P . Manlius deinde dictator rem in causam
plebis inclinauit C . Licinio , qui tribunus militum fuerat ,
magistro equitum de plebe dicto .
id aegre patres passos
accipio : dictatorem propinqua cognatione Licini se apud
patres excusare solitum , simul negantem magistri equitum
maius quam tribuni consularis imperium esse .
Licinius Sextiusque , cum tribunorum plebi creandorum
indicta comitia essent , ita se gerere ut negando iam sibi
uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod
dissimulando petebant plebem :
6.39.6nonum se annum iam uelut
in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo , nullo
publice emolumento stare . consenuisse iam secum et
rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis .
primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse ,
deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum ; postremo
dictatorium fulmen in se intentatum .
iam nec collegas
nec bellum nec dictatorem obstare , quippe qui etiam omen
plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit :
6.39.9se ipsam plebem et commoda morari sua . liberam urbem
ac forum a creditoribus , liberos agros ab iniustis possessoribus
extemplo , si uelit , habere posse .
quae munera quando
tandem satis grato animo aestimaturos , si inter accipiendas
de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum
incidant ? non esse modestiae populi Romani id postulare
ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potentibus
inducatur , per quos ea consecutus sit senes tribunicios
non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat .
6.39.4
6.39.5
6.39.7
6.39.8
6.39.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.38.11 | Liv. 6.39.6 (English) | >>Liv. 6.40.2 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)