ch. 4
6.4.1
Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum
uictor.
6.4.2longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum
duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum
est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat
tres paterae aureae factae sint,
6.4.3quas cum titulo nominis
Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat ante
pedes Iunonis positas fuisse.
6.4.4eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium Capenatiumque
ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos,
agerque his nouis ciuibus adsignatus.
6.4.5reuocati
quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi
Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contulerant.
et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies
deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset
Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque,
oboedientes fecit;
6.4.6et Roma cum frequentia crescere, tum
tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuuante
et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis
priuatis—admonebat enim desiderium usus—festinantibus
ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit.
6.4.7exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate
habita. creati T. Quinctius Cincinnatus Q. Seruilius Fidenas
quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L. Lucretius
Tricipitinus Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in
Aequos,
6.4.8non ad bellum—uictos namque se fatebantur—sed
ab odio ad peruastandos fines, ne quid ad noua consilia relinqueretur
uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem;
6.4.9ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta.
ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improuiso adorti primo
clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum
est.
6.4.10Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit,
laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos.
cum in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis
in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro
semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem
locusque inuadendi urbem Romanis datus est.
6.4.11publicari
praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium
segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat nec
nisi per inuidiam adimi poterat.
6.4.12eodem anno, ne priuatis tantum operibus cresceret urbs,
Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus uel
in hac magnificentia urbis conspiciendum.