6.3.8portas inueniunt. inde alii arma capere, alii, quos forte
armatos tumultus occupauerat, conuocare suos ut proelium
inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset, ni
praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi
iussissent nec praeter armatos quemquam uiolari.
6.3.9tum
etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum
fuerant, postquam data spes uitae est, iactare passim arma
inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre.
6.3.10magna multitudo in custodias diuisa; oppidum ante noctem
redditum Sutrinis inuiolatum integrumque ab omni clade
belli, quia non ui captum sed traditum per condiciones fuerat.
ch. 4
6.4.1
Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum
uictor.
6.4.2longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum
duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum
est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat
tres paterae aureae factae sint,
6.4.3quas cum titulo nominis
Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat ante
pedes Iunonis positas fuisse.
6.4.4eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium Capenatiumque
ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos,
agerque his nouis ciuibus adsignatus.
6.4.5reuocati
quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi
Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contulerant.
et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies
deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset
Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque,
oboedientes fecit;