Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.40.5 | Liv. 6.40.12 (English) | >>Liv. 6.40.18 |
6.40.9sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos
plebis habeamus ? "ut rogationes " inquit , "nostras , seu
placent seu displicent , seu utiles seu inutiles sunt , omnes
coniunctim accipiatis ." obsecro uos ,
6.40.10Tarquinii tribuni
plebis , putate me ex media contione unum ciuem succlamare
"bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas
salubres nobis censemus esse ,
6.40.11antiquare alias ." "non "
inquit , "licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes
pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti
L . Sextium atque hunc C . Licinium consules , quod indignaris ,
quod abominaris , uideas ; aut omnia accipe , aut nihil
fero ";
6.40.12ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum
cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum
uitali admisceat . ergo si esset libera haec ciuitas , non tibi
frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac
rogationibus tuis "? quid ? si tu non tuleris quod commodum
est populo accipere , nemo erit qui ferat ?
6.40.13illud si quis
patricius , si quis , quod illi uolunt inuidiosius esse , Claudius
diceret "aut omnia accipite , aut nihil fero ", quis uestrum , Quirites ,
ferret ?
6.40.14nunquamne uos res potius quam auctores spectabitis
sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis
auribus , quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis ?
6.40.15at hercule sermo est minime ciuilis ; quid ? rogatio qualis
est , quam a uobis antiquatam indignantur ? sermoni ,
Quirites , simillima . "consules " inquit , "rogo ne uobis
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.40.5 | Liv. 6.40.12 (English) | >>Liv. 6.40.18 |