Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.40.13 | Liv. 6.40.19 (English) | >>Liv. 6.41.5 |
6.40.17si hodie bella sint ,
quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit , quale
Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia
haec hostium erant , et consulatum cum hoc M . Furio et
quolibet alio ex patribus L . ille Sextius peteret , possetisne
ferre Sextium haud pro dubio consulem esse , Camillum de
repulsa dimicare ?
6.40.18hocine est in commune honores uocare , ut
duos plebeios fieri consules liceat , duos patricios non liceat ?
et alterum ex plebe creari necesse sit , utrumque ex patribus
praeterire liceat ? quaenam ista societas , quaenam consortio
est ? parum est , si , cuius pars tua nulla adhuc fuit , in partem
eius uenis , nisi partem petendo totum traxeris ?
6.40.19"timeo "
inquit , "ne , si duos licebit creari patricios , neminem creetis
plebeium ." quid est dicere aliud "quia indignos uestra uoluntate
creaturi non estis , necessitatem uobis creandi quos non
uoltis imponam "?
6.40.20quid sequitur , nisi ut ne beneficium
quidem debeat populo , si cum duobus patriciis unus petierit
plebeius et lege se non suffragio creatum dicat ?
ch. 41
6.41.1
6.41.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.40.13 | Liv. 6.40.19 (English) | >>Liv. 6.41.5 |