6.39.11proinde ipsi primum statuerent apud animos quid
uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem.
si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse
quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim
quae promulgauerint:
6.39.12sin quod cuique priuatim opus sit id
modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione
honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata
sint habituros.
ch. 40
6.40.1
aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum
prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros
patrum defixisset,
6.40.2Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri,
dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse
et locutus in hanc fere sententiam esse:
6.40.3'neque
nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum
familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis,
id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam
inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate
fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse.
6.40.4quorum alterum
neque nego neque infitias eo—nos, ex quo adsciti sumus
simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos
aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter
quas nos esse uoluistis dici uere posset:
6.40.5illud alterum pro
me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae
pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam
incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos
neque in magistratibus quod incommodum plebi esset
scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra
utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint,
uere referri posse.