Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.39.10 | Liv. 6.40.4 (English) | >>Liv. 6.40.11 |
6.40.1
aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum
prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros
patrum defixisset ,
6.40.2Ap . Claudius Crassus , nepos decemuiri ,
dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse
et locutus in hanc fere sententiam esse :
6.40.3'neque
nouum neque inopinatum mihi sit , Quirites , si , quod unum
familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis ,
id nunc ego quoque audiam , Claudiae gentis iam
inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate
fuisse , semper plebis commodis aduersatos esse .
quorum alterum
neque nego neque infitias eo —nos , ex quo adsciti sumus
simul in ciuitatem et patres , enixe operam dedisse ut per nos
aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter
quas nos esse uoluistis dici uere posset :
6.40.5illud alterum pro
me maioribusque meis contendere ausim , Quirites , nisi , quae
pro uniuersa re publica fiant , ea plebi tamquam aliam
incolenti urbem aduersa quis putet , nihil nos neque priuatos
neque in magistratibus quod incommodum plebi esset
scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra
utilitatem uestram , etsi quaedam contra uoluntatem fuerint ,
uere referri posse .
an hoc , si Claudiae familiae non sim
nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet ,
qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera
ciuitate sciam ,
6.40.7reticere possim L . illum Sextium et C . Licinium ,
perpetuos , si dis placet , tribunos , tantum licentiae
nouem annis quibus regnant sumpsisse , ut uobis negent
potestatem liberam suffragii non in comitiis , non in legibus
iubendis se permissuros esse ?
6.40.4
6.40.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.39.10 | Liv. 6.40.4 (English) | >>Liv. 6.40.11 |