Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.41.4 | Liv. 6.41.11 (English) | >>Liv. 6.42.7 |
6.41.8eludant nunc licet religiones : "quid enim est , si pulli
non pascentur , si ex cauea tardius exierint , si occecinerit
auis ?" parua sunt haec ; sed parua ista non contemnendo
maiores uestri maximam hanc rem fecerunt ;
6.41.9nunc
nos , tamquam iam nihil pace deorum opus sit , omnes caerimonias
polluimus . uolgo ergo pontifices , augures , sacrificuli
reges creentur ; cuilibet apicem Dialem , dummodo homo
sit imponamus ; tradamus ancilia , penetralia , deos deorumque
curam , quibus nefas est ;
6.41.10non leges auspicato ferantur ,
non magistratus creentur ; nec centuriatis nec curiatis comitiis
patres auctores fiant ; Sextius et Licinius tamquam Romulus
ac Tatius in urbe Romana regnent , quia pecunias alienas ,
quia agros dono dant .
tanta dulcedo est ex alienis fortunis
praedandi , nec in mentem uenit altera lege solitudines uastas
in agris fieri pellendo finibus dominos , altera fidem abrogari
cum qua omnis humana societas tollitur ?
6.41.12omnium rerum
causa uobis antiquandas censeo istas rogationes . quod
faxitis deos uelim fortunare .'
6.41.11
ch. 42
6.42.1
6.42.2
6.42.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.41.4 | Liv. 6.41.11 (English) | >>Liv. 6.42.7 |