6.40.20quid sequitur, nisi ut ne beneficium
quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit
plebeius et lege se non suffragio creatum dicat?
ch. 41
6.41.1
quomodo
extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita
maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem
debeant; et occasionibus potius quam uirtute petere honores
malunt.
6.41.2est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui
certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum
censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui uestra necessaria
suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat.
6.41.3omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua
potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est
hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad consulatum
facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis
nostris fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare
interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit?
6.41.4de indignitate satis dictum est—etenim dignitas ad homines
pertinet—: quid de religionibus atque auspiciis—quae
propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est—
loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello
ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?
6.41.5penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe
penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato
creatur;
6.41.6nobis adeo propria sunt auspicia, ut non
solum quos populus creat patricios magistratus non aliter
quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio
populi auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia
habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.