Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.42.3 | Liv. 6.42.11 (English) | >>Liv. 7.1.1 |
6.42.8palati alii Apuliam maxime
petentes cum fuga [se ] longinqua tum quod passim eos
simul pauor errorque distulerant , ab hoste sese tutati sunt .
dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus .
uixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit ,
et per ingentia certamina dictator senatusque uictus ,
ut rogationes tribuniciae acciperentur ; et comitia consulum
aduersa nobilitate habita , quibus L . Sextius de plebe primus
consul factus .
et ne is quidem finis certaminum fuit . quia
patricii se auctores futuros negabant , prope secessionem
plebis res terribilesque alias minas ciuilium certaminum
6.42.11uenit cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae discordiae
sunt concessumque ab nobilitate plebi de consule
plebeio , a plebe nobilitati de praetore uno qui ius in urbe
diceret ex patribus creando .
ita ab diutina ira tandem in
concordiam redactis ordinibus , cum dignam eam rem senatus
censeret esse meritoque id , si quando unquam alias , deum
immortalium [causa libenter facturos ] fore ut ludi maximi
fierent et dies unus ad triduum adiceretur ,
6.42.13recusantibus id
munus aedilibus plebis , conclamatum a patriciis est iuuenibus
se id honoris deum immortalium causa libenter facturos
[ut aediles fierent ].
6.42.14quibus cum ab uniuersis gratiae actae
essent , factum senatus consultum , ut , duumuiros aediles ex
patribus dictator populum rogaret , patres auctores omnibus
eius anni comitiis fierent .
6.42.9
6.42.10
6.42.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.42.3 | Liv. 6.42.11 (English) | >>Liv. 7.1.1 |