Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.6.2 | Liv. 6.6.12 (English) | >>Liv. 6.7.1 |
6.6.8ingens inde ait onus
a populo Romano sibi , qui se [dictatorem ] iam quartum
creasset , magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius
ordinis ], maximum tam honoratorum collegarum obsequio
iniungi ;
6.6.9itaque si quid laboris uigiliarumque adici possit ,
certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu
ciuitatis opinionem , quae maxima sit , etiam constantem
efficiat .
quod ad bellum atque Antiates attineat , plus ibi
minarum quam periculi esse ; se tamen , ut nihil timendi , sic
nihil contemnendi auctorem esse .
circumsederi urbem
Romanam ab inuidia et odio finitimorum ; itaque et ducibus
pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse .
te ' inquit , 'P . Ualeri , socium imperii consiliique legiones
mecum aduersus Antiatem hostem ducere placet ;
6.6.13te , Q . Seruili ,
altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere ,
intentum siue Etruria se interim , ut nuper , siue noua haec
cura , Latini atque Hernici mouerint ; pro certo habeo ita rem
gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus dignum
est .
tertius exercitus ex causariis senioribusque a L .
Quinctio scribatur , qui urbi moenibusque praesidio sit .
L . Horatius arma , tela , frumentum , quaeque alia [belli ]
tempora poscent prouideat .
te , Ser . Corneli , praesidem
huius publici consilii , custodem religionum , comitiorum ,
legum , rerum omnium urbanarum , collegae facimus .'
6.6.16cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam
Ualerius , socius imperii lectus , adiecit M . Furium sibi pro
dictatore seque ei pro magistro equitum futurum ;
6.6.10
6.6.11
6.6.12'
6.6.14
6.6.15
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.6.2 | Liv. 6.6.12 (English) | >>Liv. 6.7.1 |