Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.5.7 | Liv. 6.6.8 (English) | >>Liv. 6.6.18 |
6.6.5eo abnuentes publicum fuisse consilium
quod non prohibitos tantummodo uoluntarios dicerent
militare ubi uellent .
desierant iam ulla contemni bella .
itaque senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu
esset : dictatorem quippe dicendum eum fuisse si priuatus
esset ; et collegae fateri regimen omnium rerum , ubi quid
bellici terroris ingruat ,
6.6.7in uiro uno esse sibique destinatum
in animo esse Camillo summittere imperium nec quicquam
de maiestate sua detractum credere quod maiestati eius uiri
concessissent . conlaudatis ab senatu tribunis et ipse
Camillus confusus animo gratias egit .
ingens inde ait onus
a populo Romano sibi , qui se [dictatorem ] iam quartum
creasset , magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius
ordinis ], maximum tam honoratorum collegarum obsequio
iniungi ;
6.6.9itaque si quid laboris uigiliarumque adici possit ,
certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu
ciuitatis opinionem , quae maxima sit , etiam constantem
efficiat .
quod ad bellum atque Antiates attineat , plus ibi
minarum quam periculi esse ; se tamen , ut nihil timendi , sic
nihil contemnendi auctorem esse .
circumsederi urbem
Romanam ab inuidia et odio finitimorum ; itaque et ducibus
pluribus et exercitibus administrandam rem publicam esse .
te ' inquit , 'P . Ualeri , socium imperii consiliique legiones
mecum aduersus Antiatem hostem ducere placet ;
6.6.13te , Q . Seruili ,
altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere ,
intentum siue Etruria se interim , ut nuper , siue noua haec
cura , Latini atque Hernici mouerint ; pro certo habeo ita rem
gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus dignum
est .
6.6.6
6.6.8
6.6.10
6.6.11
6.6.12'
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.5.7 | Liv. 6.6.8 (English) | >>Liv. 6.6.18 |