6.7.5an me, quod non dictator
uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem?
neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me
nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura
mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.
6.7.6iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc
bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum
belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit
ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'
ch. 8
6.8.1
dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum
manu arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles' clamitans,
6.8.2'signum.' quod ubi uidere, ipsum Camillum, iam ad
munera corporis senecta inualidum, uadentem in hostes, procurrunt
pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem'
pro se quisque clamantes.
6.8.3emissum etiam signum Camilli
iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos
antesignanos;
6.8.4ibi primum pulsum Antiatem, terroremque
non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios
perlatum.
6.8.5nec uis tantum militum mouebat, excitata praesentia
ducis, sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat
quam ipsius Camilli forte oblata species;
6.8.6ita quocumque se
intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat. maxime
id euidens fuit, cum in laeuum cornu prope iam pulsum
arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu
suo proelium restituit, ostentans uincentem ceteram aciem.
6.8.7iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur
et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi
erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam
magis uictoriam quam proelium diremit.