Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.7.4 | Liv. 6.8.5 (English) | >>Liv. 6.9.3 |
6.8.1
dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum
manu arreptum secum in hostem rapit 'infer , miles ' clamitans ,
6.8.2'signum .' quod ubi uidere , ipsum Camillum , iam ad
munera corporis senecta inualidum , uadentem in hostes , procurrunt
pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem '
pro se quisque clamantes .
emissum etiam signum Camilli
iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos
antesignanos ;
6.8.4ibi primum pulsum Antiatem , terroremque
non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios
perlatum .
nec uis tantum militum mouebat , excitata praesentia
ducis , sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat
quam ipsius Camilli forte oblata species ;
6.8.6ita quocumque se
intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat . maxime
id euidens fuit , cum in laeuum cornu prope iam pulsum
arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu
suo proelium restituit , ostentans uincentem ceteram aciem .
iam inclinata res erat , sed turba hostium et fuga impediebatur
et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi
erat , cum repente ingentibus procellis fusus imber certam
magis uictoriam quam proelium diremit .
signo deinde
receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum ;
Latini namque et Hernici relictis Uolscis domos profecti
sunt , malis consiliis pares adepti euentus ;
6.8.9Uolsci ubi se
desertos ab eis uidere quorum fiducia rebellauerant , relictis
castris moenibus Satrici se includunt ; quos primo Camillus
uallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est
adortus .
6.8.3
6.8.5
6.8.7
6.8.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.7.4 | Liv. 6.8.5 (English) | >>Liv. 6.9.3 |