Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.8.8 | Liv. 6.9.6 (English) | >>Liv. 6.10.2 |
6.9.3inter sermonem eius —credo rem Antiatem diuturniorem
manere dis cordi fuisse —legati ab Nepete ac Sutrio auxilium
aduersus Etruscos petentes ueniunt , breuem occasionem
esse ferendi auxilii memorantes . eo uim Camilli ab Antio
fortuna auertit .
namque cum ea loca opposita Etruriae et
uelut claustra inde portaeque essent , et illis occupandi ea
cum quid noui molirentur et Romanis reciperandi tuendique
cura erat .
igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso
Antio bellum Etruscum susciperet ; legiones urbanae quibus
Quinctius praefuerat ei decernuntur .
quamquam expertum
exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet ,
nihil recusauit ; Ualerium tantummodo imperii socium
depoposcit . Quinctius Horatiusque successores Ualerio in
Uolscos missi .
profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem
oppidi iam captam ab Etruscis inuenere , ex parte altera
intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim hostium ab se
arcentes .
cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen
celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem
inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit .
itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem
circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi
iubet , non tanta spe scalis capi urbem posse quam ut
auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur
labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia
haberet .
quod simul utrimque factum esset ancepsque
terror Etruscos circumstaret , et moenia summa ui oppugnari
et intra moenia esse hostem <ut > uiderunt , porta se , quae una
forte non obsidebatur , trepidi uno agmine eiecere .
6.9.4
6.9.5
6.9.6
6.9.7
6.9.8
6.9.9
6.9.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.8.8 | Liv. 6.9.6 (English) | >>Liv. 6.10.2 |